PONTUS Euxinus

PONTUS Euxinus
PONTUS Euxinus
vide Axenus. Mare Cimmerium vocat Orosius, Caucaseum Apollonius, l. 4. Mare Ponticum nominant Horat. l. 3. Carm Od. 24. v. 4. et Plut. in Pompeio et Eumenide; Ptol, mare Boreale, et l. 4. ἀξιοθέατον, i. e. maxime spectatu dignum
vocat. Pontum hunc veteres arcui Scythico comparârunt. Manilius, l. 4.
Euxinus Scythicos Pontus sinuatus in arcus.
Dionysius.
Ε᾿κ τοῦ δ᾿ ἄν καὶ Πόντον ἴδοις διθάλαςςον ἐόντα,
Τόρνῳ ἐειδόμενον περιηγέος ἅμματι τόξου.
Strabo: Εἰκάζουςι δε' τινες τὸ χῆμα τῆς περιμέτρου ταύτης εντεταμένῳ Σκυθικῷ τόζῳ. Plin. l. 4. c. 12. Retro curvatus magnô litorum flexu in cornua utrinque porrigitur, ac si plane arcus Scythici forma. Val. Flacc. l. 4. v. 727.
Atque hâc Europam curvis anfractibus angit,
Hâc Asiam, Scythicum specie sinuatus in arcum.
Lucanus. l. 8. v. 178.
Bosporon, et Scythiae curvantem litora Pontum.
Spectamus. —— ——
color illius albus est, unde Theocr. in Dioscuris.
Α᾿ργὼ καὶ νιφόεντος ἀταρτηρὸν ςτόμα Πόντου.
Quaerit Aristoteles in Problem. Cur mare Ponticum candidius sit, quam mare Aegaeum? Respondit, hoc ideo accidere, quod lacus omnes mari sint canditiores; iam vero Pontus, teste Nasone, l. 4. Ep. 10. ex Ponto, v. 61.
——— Stagno similis, pigraeque paludi est.
Quod itaque ab Appiano, et hodie a nautis mare Nigrum dicitur, non ad illius colorem, vel profunditatem, sed caeli conditionem referendum est: unde Pomp. Pontum hunc ait esse nebulosum, cui astipulatur Val. Flacc. l. 4. v. 729.
Illic umbrosae semper stant aequore nubes.
Et Apollonius, Η᾿ ερόεν ςτόμα Πόντου. Huius aquam dulcem esse innuit Strabo, l. 1. Διὸ καὶ γλυκυτάτην εἶαι τὴν Ποντικήν. Eius dulcedinis rationem assignant, cum eodem Strabone, scriptores omnes, concursum scilicet plurimorum in Pontum ingredientium fluminum. Nec tamen existimandum ὅλον δἰ ὅλον, ut ita loquar, mare hoc dulce esse, sed partem tantum eius supernam, infernam autem saisam. Ovid. l. 4. Ep. 10. ex Pont. v. 59.
Copia tot laticum, quas auget, adulterat undas,
Nec patitur vires aequor habere suas.
v. 63.
Innaeat unda freto dulcis, leviorque marina eft;
Quae proprium mixto de sale pontus habet.
Baudrando Pontus Euxinus, vulgo mer Noire, seu mer Maieur Gallis, Maere Maggiore Italis, Germanis Schvvartz zee, Graecis Mauro Thalassa, Turcis Caradenisi, et Russis Zorne More, est inter Moesiam inferiorem et Thraciam ad occasum, Asiam minorem ad meridiem, Colchidem ad ortum, et Sarmatiam Europaeam, et Sarmatiam Asiaticam ad Boream. Ei iungitur palus Maeotis per Bosphorum Cimmerium ad Boream, uti et Propontis per Bosphorum thracium ad austrum. Eius autem parces sunt mare Caucaseum versus Sarmatiam, et mare Phasianum versus Colchidem, uti etiam Carcinites sinus: Et eius maior longitudo ab ortu in occasum est 900. mill. pass. latitudo autem a septentrione in meridiem est 300. mill. pass. circiter; vixque 400. mill. pass. distat ab ora proximiori maris Caspii in occasum, teste Guil. Sansone.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Pontus euxīnus — (d. i. das gastliche Meer, früher P. axïnos, d. i. das ungastliche Meer, wegen Stürme od. Seeräuber), nannten die Alten das Schwarze Meer (s.d.) seit griechische Colonien an seinen Küsten waren …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Pontus Euxīnus — (griech. Pontos Euxeinos), im Altertum Name des Schwarzen Meeres. Es hieß zuerst bei den Griechen wegen seiner Winterstürme Pontos axeinos (das »unwirtliche Meer«), was man aus religiöser Scheu in euxeinos (»gastlich«) umwandelte …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Pontus Euxinus — Pontus Euxīnus, das Schwarze Meer …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Pontus Euxinus — [yook sī′nəs] Latin name for the BLACK SEA …   English World dictionary

  • Pontus Euxinus — Pọntus Euxinus,   lateinischer Name des Schwarzen Meeres.   …   Universal-Lexikon

  • Pontus Euxinus — I. geographical name see Black Sea II. geographical name see Pontus 2 …   New Collegiate Dictionary

  • Pontus Euxinus — Das Schwarze Meer (adygeisch: (Хы ШIуцI), altgriechisch Πόντος Εὔξεινος (Pontos Euxeinos), bulgarisch Черно море / Tscherno more, türk. Karadeniz, lasisch/megrelisch Utscha sugha/უჩა ზუღ …   Deutsch Wikipedia

  • Pontus Euxinus — Mer Noire Mer Noire Superficie 413 000 km2 Profondeur 2 206 m (max) Type Mer intérieure Localis …   Wikipédia en Français

  • Pontus Euxinus — /yoohk suy neuhs/ ancient name of the Black Sea. * * * …   Universalium

  • Pontus Euxinus — Pon′tus Eux•i′nus [[t]yukˈsaɪ nəs[/t]] n. geg ancient name of the Black Sea …   From formal English to slang

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”